et cum evasissemus tunc cognovimus quia Militene insula
vocatur barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis
accensa enim pyra reficiebant nos omnes propter imbrem qui
inminebat et frigus
cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam
multitudinem et inposuisset super ignem vipera a calore cum
processisset invasit manum eius
ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius ad
invicem dicebant utique homicida est homo hic qui cum evaserit
de mari Ultio non sinit vivere
et ille quidem excutiens bestiam in ignem nihil mali passus
est
at illi existimabant eum in tumorem convertendum et subito
casurum et mori diu autem illis sperantibus et videntibus nihil
mali in eo fieri convertentes se dicebant eum esse deum
in locis autem illis erant praedia principis insulae nomine
Publii qui nos suscipiens triduo benigne exhibuit
contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum
iacere ad quem Paulus intravit et cum orasset et inposuisset ei
manus salvavit eum
quo facto et omnes qui in insula habebant infirmitates
accedebant et curabantur
qui etiam multis honoribus nos honoraverunt et
navigantibus inposuerunt quae necessaria erant
post menses autem tres navigavimus in nave alexandrina
quae in insula hiemaverat cui erat insigne Castorum
et cum venissemus Syracusam mansimus ibi triduo
inde circumlegentes devenimus Regium et post unum diem
flante austro secunda die venimus Puteolos
ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies
septem et sic venimus Romam
et inde cum audissent fratres occurrerunt nobis usque ad
Appii Forum et Tribus Tabernis quos cum vidisset Paulus gratias
agens Deo accepit fiduciam
cum venissemus autem Romam permissum est Paulo manere
sibimet cum custodiente se milite
post tertium autem diem convocavit primos Iudaeorum cumque
convenissent dicebat eis ego viri fratres nihil adversus plebem
faciens aut morem paternum vinctus ab Hierosolymis traditus sum
in manus Romanorum
qui cum interrogationem de me habuissent voluerunt me
dimittere eo quod nulla causa esset mortis in me
contradicentibus autem Iudaeis coactus sum appellare
Caesarem non quasi gentem meam habens aliquid accusare
propter hanc igitur causam rogavi vos videre et adloqui
propter spem enim Israhel catena hac circumdatus sum
at illi dixerunt ad eum nos neque litteras accepimus de te
a Iudaea neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit aut locutus
est quid de te malum
rogamus autem a te audire quae sentis nam de secta hac
notum est nobis quia ubique ei contradicitur
cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in
hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei
suadensque eos de Iesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque
ad vesperam
et quidam credebant his quae dicebantur quidam vero non
credebant
cumque invicem non essent consentientes discedebant
dicente Paulo unum verbum quia bene Spiritus Sanctus locutus
est per Esaiam prophetam ad patres nostros
dicens vade ad populum istum et dic aure audietis et non
intellegetis et videntes videbitis et non perspicietis
incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter
audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis
et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et
sanem illos
notum ergo sit vobis quoniam gentibus missum est hoc
salutare Dei ipsi et audient
[]
mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat
omnes qui ingrediebantur ad eum
praedicans regnum Dei et docens quae sunt de Domino Iesu
Christo cum omni fiducia sine prohibitione